

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 9: Versus 7
In Isaac.Id est in Christo, vocante gratia, congregantur. In Isaac promissione praefigurati sunt, non qui seipsos justos, sed quos Deus facit; hi sunt filii liberae quae sursum est, quae est mater nostra. Filii carnis sunt terrenae Jerusalem, quae servit cum filiis suis. Sicut Isaac non meruit ut nasciturus promitteretur, sic et isti, sed sola gratia promissa est et eis data filiorum adoptio.